BILLINGIUS Hermannus

BILLINGIUS Hermannus
BILLINGIUS Hermannus
Vir nobilis, seu, ut alii volunt, illustri prosapiâ oriundus, post Dietgremum, a patruele Ottone Magno Imperatore Saxoniâ pulsum, hôc Ducatu in fortitudinis fideique praemium ab eodem donatus est. Duravitque familiae honor, donec Magnus, Hermanni abnepos, in partes Rudolfi Suevi, adversus Henricum IV. Imperatorem iransgressus, rebellione amitteret, quae Abavus officiis et constanti in Caesarem obsequiô meruerat. Huic itaque sive isti, quô dictum, crimine, patrimoniô mulctato, sive, ut aliis placet, absque malcula prole exstincto, Lotharius Comes Supplinburgius, Comitum Quer fordensium stirpe oriundus, volente Henricô V. Imperatore successit A. C. 1106. a quo illum gener accepit Henricus Superbus, cuius filiô Henricô Leone proscriptô, Fridericus I. Imperator Benatdo Ascanio Ducatum concessit, in cuius mansit posteritate, donec Albertô sine prole exstinctô A. C. 1422. Fridericus cognomine Bellicosus de eo in vestitus est, rediitque Electoratu auctus, ad Wirikindeos. Neuqe vero Saxoniam solum Billingii, sed et Holsatiam, tenuêre, post eosdem Witikindeos, quibus etiam in Saxonia suffecti sunt. Horum autem auspiciis Comites plerumque, eiusdem saepe cum istis prosapiae, regioni moderabantur: e quibus Godefredus, a Magno praefato Holsatis Comes datus, Vandalorum, dum praedas in Stormatia agitantes incautius persequitur, insidiis circumm ventus, Adolfum, Adolfi I. Comitis Schavenburgici nepotem, pronepotemque incertum, successorem habuit. Tob. Pfannerus, de praetipuis Germ. Princip. gentibus c. 2. et 11. et Phil. Iac. Spenerus Sylloge Geneal. Histor. in Fam. Saxon.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”